Lili Marleen

Episode of: Auditiunculae

< Back to Auditiunculae
Apr 28, 20193m
20
Lili Marleen
Apr 28 '193m
Play Episode

itunes pic
Ōlim ā Lale Andersen cantātum
Latīne trānslātum ā Iācōbō Derrick et Sārā Van der Pas
Latīne cantātum ā Sharon van Dijk
vidēte apud YouTube



extrā hībernā, portae proximē
quaedam stat lanterna quae fulget lepidē
hīc solēbāmus sistere
dum amplexāmur intimē
iamdūdum sub lanternā
mī cāra Lili Marleen

umbrae erant nōbīs, quasi singula
efflīctim perībāmus, ārdēbant pectora
patēbat certē omnibus
dum stāmus hīc, in lūcibus
nōs ūnā sub lanternā
mī cāra Lili Marleen

tandem canit tuba, iūssit cēdere
sī moror poenās dabō nōn licet sistere
tum trīste valedīximus
nōs ultimum respeximus
abīvī tum mī cāra
amīca Lili Marleen


tuōs gradūs lūmen nōvit optimē
adhūc noctū ārdet oblītum prōrsus mē
sī fātum oppetīverō
fruēris cuiūs ōsculō
ō Lili sub lanternā
mī cāra Lili Marleen


tacitīs ē rēgnīs quasi somnium
revocat mē tuum dulce labium
cum surget noctū nebula
cōnsistam sub lucernulā
ut ōlim mī amīca
ūt ōlim Lili Marleen

0:00 / 0:00